Corvus Corax – Sic Mea Fata Lyrics

Sic mea fata canendo solor
Ut nece proxima facit olor
Blandus heret meo corde dolor
Roseus effugit ore color
Cura crescente, labore vigente
Vigore labente miser morior;
Tam male pectora multat amor
A morior, a morior, a morior
Dum quod amem cogor et non amor

Felicitate jovem supero
Si me dignetur, quam desidero
Si sua labra semel novero
Una cum illa si dormiero
Mortem subire, placenter obire

Vitamque finire, statim potero
Tanta si gaudia non rupero
A potero, a potero, a potero
Prima si gaudia concepero

Ubera cum animadverterem
Optavi, manus ut involverem
Simplicibus mammis ut alluderem
Sic cogitando traxi venerem
Sedit in ore, rosa cum pudore
Pulsatus amore, quod os lamberem
Hei lamberem, hei lamberem, hei lamberem
Luxuriando per characterem

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *